monumenta.ch > Plinius > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 105
{XXXII} apud nos duo prima genera: unum condimentariae, quam illi getion, nostri pallacanam vocant, seritur mensibus Martio, Aprili, Maio, alterum capitatae, quae ab aequinoctio autumni vel a favonio. genera eius austeritatis ordine: Africana, Gallica, Tusculana, Ascalonia, Amiternina, optima autem quae rotundissima. item rufa acrior quam candida, et sicca quam viridis, et cruda quam cocta sicut quam condita.